BOSNIA seu BOSSENA et BOSNA

BOSNIA seu BOSSENA et BOSNA
BOSNIA, seu BOSSENA, et BOSNA
regio Serviae fuit a flumine cognomine sic dicta; adiacentibus dein regionibus, Ramâ, Usorâ et Sale mediterraneis, et Chulmiâ maritimâ additis, in regnum evecta, proprios habuit Reges, cum antea pars fuisset magni regni Hungariae. Nunc tota sub Turcis, postquam a Gothis occupata, dein ad Slavos pervenisset, exin ad Hungaros sub Carolo Rege, A. C. 1310. tandfem a Mahomete II. A. C. 1463. excoriatô Stephanô, ultimô Rege, divicta. Cluver. l. 4. Chalcond. l. 10. Leuncl. Pand. 141. 162. Ab Isaco Comneno ad pacem Bossini compulsi sunt. A. C. 1057. Zonar. Eius primaria urbs Iaycza olim post
Warbosaum, hodie Sari, quaeque quoque Bosna dicitur. Vide supra, Ei a Septentrione Sclavonia est, ab Occidente Croatia, ab Oriente Servia propria, et a Meridie Dalmatia. Hîc olim fuit pars Illyrici Occidentralis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”